monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXVII <<<     >>> XXIX

Caput XXVIII

1 Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad Abraham, cui evidentissime dictum est: "Patrem multarum gentium posui te; et augeam te valde valde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt. Et dabo tibi ex Sarra filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt" (quam promissionem nunc in Christo cernimus reddi), ex illo deinceps illi coniuges non vocantur in scripturis, sicut antea vocabuntur, Abram et Sara, sed sicut eos nos ab initio vocavimus, quoniam sic iam vocantur ab omnibus, Abraham et Sarra.
2 Cur autem mutatum sit nomen Abrahae, reddita est ratio: Quia patrem", inquit, "multarum gentium posui te. Hoc ergo significare intellegendum est Abraham; Abram vero, quod ante vocabatur, interpretatur pater excelsus. De nomine autem mutato Sarrae non est reddita ratio; sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes nominum Hebraeorum, quae his sacris litteris continentur, Sara interpretatur princeps mea, Sarra autem virtus. Unde scriptum est in epistula ad Hebraeos: "Fide et ipsa Sarra virtutem accepit ad emissionem seminis."
Ambo enim seniores erant, sicut scriptura testatur; sed illa etiam sterilis et cruore menstruo iam destituta, propter quod iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset.
3 Porro si femina ita sit provectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de iuvene parere potest, de seniore non potest; quamvis adhuc possit ille senior, sed de adulescentula gignere, sicut Abraham post mortem Sarrae de Cettura potuit, quia vividam eius invenit aetatem.
4 Hoc ergo est, quod mirum commendat apostolus, et ad hoc dicit Abrahae iam fuisse corpus emortuum, quoniam non ex omni femina, cui adhuc esset aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset.
5 Ad aliquid enim emortuum corpus intellegere debemus, non ad omnia. Nam si ad omnia non iam senectus vivi, sed cadaver est mortui. Quamvis etiam sic solvi soleat ista quaestio, quod de Cettura postea genuit Abraham, quia donum gignendi, quod a Domino accepit, etiam post obitum mansit uxoris.
6 Sed propterea mihi videtur illa, quam secuti sumus, huius quaestionis solutio praeferenda, quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla potest femina gignere; non tunc, quando adhuc tamdiu vivebant, ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae senectutis.